- MINICULATOR
- MINICULATORapud Romanos, dictus is est ex servorum genere, qui, quum minium in voluminum quoque scriptura usurparetur, id muneris obiit. Eo respexit Persius Sat. 5. v. 90.Exceptô si quid Masuri rubrica notavit.Inserviebat autem Librariis, quemadmodum et Glutinatores, et Pumicatores, et Malleatores et Ornatores. Vide laur. Pignorium Comm. de Servis. Erant vero tituli et capitalibrorum rubri coloris, quam ad rem minii usus. Unde Ovidius Tristium initiô: v. 7.Nec titulus minio, nec cedrô charta notetur.Et veteres Glossae, Rubrica, ἡ διὰ μίλτου ἐπιγραφή. Symmachus ad Ferrelum, de Epistolis suis, Iure; inquit, Vobis in hoc opere rubricae, prima sermonum officia dedicarentur. Idem in Legum fiebat titulis, ut Persius supra laudatus docet. Iuvenal. Sat. 14. v. 192.— —— —— Perlege rubrasMaiorum leges.Et Leo Imp. leg. 6. de divis. reser. vetat, sacra Rescripta alio colore, quam purpureâ inscriptione lustrari. Quem Constantinopolitanorum Imperatorum morem etiam confirmare est ex Annalibus Constantini Manassis. Brissonius quoque l. de verborum signisic. quô locô agit de Encausto sacro, quod ex muricis seu conchylii cruore erat, refert ex epitome Chronicorum Werveronis, Monachi Leodiensis, Palaeologum, Imperatorem Constantinopolit. Ecclesiae Romanae oboedientiam spopondisse syngraphâ, cui conchylii sanguine subscripserit. Ab Encausti voce est, quod Poloni colorem quô scribitur. etiam atrum, per synecdochen generis appellant incaust, ut Itali inchiostro: forte et Belgarum inket inde, nisi potius dedurcatur a tinct, quasi tincta vel tinctura, quia penna in eo tingitur, per aphaeresin. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Arte Gramrn. l. 1. c. 39. ut et in voce Bulla aurea, it. Cinnabari.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.